- LANISTA
- LANISTAIsid. est praefectus Gladiatorum, qui eos ad mutuam lanienam instituebat. Vox Thufca. ab hisce enim Gladiatores, Nic. Damasc. Conducebantur Lanistae ingenti pretio: qui, cum opus esset, proposita paria indicabant, quanti? iugulatorum pretia non accipiebant: Fessis atque victis alia substituebant, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 24. Dicti iisdem sunt Patresfamilias, namque et grex tyronum, quibus praeerant, familia dicebatur. Suet. Calig. c. 26. Vilissimos senio confectos, gladiatores quoque pegmates Patresfamiliarum notos, sed insignes aliquâ debilitate corporis, rabidis feris subiciebat. Idem Domit. c. 10. pro Lamista, usurpavit Patremfamilias. Accendones item, quod vide, uti et phrasin Dictata dare. Vet. Gloss. Philoxeni Graeco Lat. Ε᾿πιςτάτας μονομάχων, i. e. Doctores pugnantium: Idem Λουδοτρόφους et Μονομαχοτρόφους, qui alerent Gladiatores, qui ludo arenaeque illos praepararent, vocat. Meminit corum Mart. l. 11. Epigr. 67. cuius Epigraphe in Vacerram.Et fallator es et Lanista, mirorQuare non habeas Vacerra nummos?Et veteris marmoris fragmentum: P. Poetellius. P. L. Syrus. Lanista. ad. ar. Forin. ar. Rom. ad. vixit. Ann. 48. H. S. F. Hi servos emebant e catasta, eosque omni crudelitatis genere exercebant instituebantque domi, ut iis, qui munera Gladiatoria edituri essent, artem edoctos elocarent. In qua licitatione summam curam adhibuêre, ne manca aut mutila corpora haberent adolescentes, quos in ludo suo edocturi erant, ideoque et Medicum in emptione consuluêre, qui vitium, si quod lateret, detegeret, quod in omnibus manicpiis etiam observatum, discimus ex Seneca Ep. 80. in fine. Tangit ritum Pseudocornutus in Sat. 6. Persii v. 77. Apud antiquos venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra conspici. Sic emptus Tironum ille grex a Lanistis, in scenicas voluptates, familia, ut dictum vocatus est: e qua quoties aliqui in avenam producebantur, insigni aliquâ notâ quisque conspicuus erat. Unde Scholiast. Iuv. ad Sat. 3. l. 1. v. 158. Pinnis paunonum ornari solent gladiatores, si quando ad pompam doscendunt: Pinnirapes autem dicit Lanistas, ex habitu Gladiatorum, quia post mortem Retiarii Mirmillo pinnam, i. e. manicam rapit, ut ostendat populo se vicisse, aut ideo, quia pinnas in galeis habebant. Ita autem habent verba Poetae:Hic plaudit nitidi praeconis filius, interPinnirapi cultos iuvenes iuvenesque Lanistae:De pinnis vero sic Lucilius l. 3.Cum Septem incolumis pinnis redit, ac recipit se, etc.Vide Thom. Dempster. Paralip. in loc. Ioh. Rosini praefat. et plura de Gladitoribus supra. Fuêre et Lanistae avium Athenis, sic Columellae vocati, qui gallos gallinaceos, qui uno quotannis die publice in Theatro committi solebant, condocefaciebant ad pugnam. Habebant hi Lanistae ludos suos in Sciro; nam fuisse εν τῷ κυβείῳ testis est Aeschines εν τῷ κατ`α Τιμάρχου: at vero τὸ κυβεῖον erat in Sciro. Unde εν τῷ Σκίρῳ διατριβην ἔχουσι οἱ κυβεύοντες. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 48. et supra in voce Gallus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.